Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 18:10-18 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 18:10-18 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

10 propter quod ego sum tecum, et nemo apponetur tibi ut noceat te: quoniam populus est mihi multus in hac civitate.
11 Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei.
12 Gallione autem proconsule Achaiæ, insurrexerunt uno animo Judæi in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal,
13 dicentes: Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum.
14 Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Judæos: Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o viri Judæi, recte vos sustinerem.
15 Si vero quæstiones sunt de verbo, et nominibus, et lege vestra, vos ipsi videritis: judex ego horum nolo esse.
16 Et minavit eos a tribunali.
17 Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagogæ, percutiebant eum ante tribunal: et nihil eorum Gallioni curæ erat.
18 Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens, navigavit in Syriam (et cum eo Priscilla et Aquila), qui sibi totonderat in Cenchris caput: habebat enim votum.
ACTUUM APOSTOLORUM 18 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598