Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 17:18-21 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 17:18-21 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

18 Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant: Quid vult seminiverbius hic dicere? Alii vero: Novorum dæmoniorum videtur annuntiator esse: quia Jesum et resurrectionem annuntiabat eis.
19 Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt, dicentes: Possumus scire quæ est hæc nova, quæ a te dicitur, doctrina?
20 nova enim quædam infers auribus nostris: volumus ergo scire quidnam velint hæc esse.
21 (Athenienses autem omnes, et advenæ hospites, ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi.)
ACTUUM APOSTOLORUM 17 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598