Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 16:8-19 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 16:8-19 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

8 Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem:
9 et visio per noctem Paulo ostensa est: vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, et dicens: Transiens in Macedoniam, adjuva nos.
10 Ut autem visum vidit, statim quæsivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis.
11 Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim:
12 et inde Philippos, quæ est prima partis Macedoniæ civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes.
13 Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse: et sedentes loquebamur mulieribus quæ convenerant.
14 Et quædam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit: cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo.
15 Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est, dicens: Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coëgit nos.
16 Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quæ quæstum magnum præstabat dominis suis divinando.
17 Hæc subsecuta Paulum et nos, clamabat dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis.
18 Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit: Præcipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora.
19 Videntes autem domini ejus quia exivit spes quæstus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes:
ACTUUM APOSTOLORUM 16 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598