Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 16:3-6 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 16:3-6 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

3 Hunc voluit Paulus secum proficisci: et assumens circumcidit eum propter Judæos qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis.
4 Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata quæ erant decreta ab Apostolis et senioribus qui erant Jerosolymis.
5 Et ecclesiæ quidem confirmabantur fide, et abundabunt numero quotidie.
6 Transeuntes autem Phrygiam et Galatiæ regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia.
ACTUUM APOSTOLORUM 16 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598