Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 16:26-28 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 16:26-28 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

26 Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt.
27 Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, æstimans fugisse vinctos.
28 Clamavit autem Paulus voce magna, dicens: Nihil tibi mali feceris: universi enim hic sumus.
ACTUUM APOSTOLORUM 16 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598