Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 15:36-40 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 15:36-40 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

36 Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.
37 Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus.
38 Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi.
39 Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum.
40 Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiæ Dei a fratribus.
ACTUUM APOSTOLORUM 15 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598