Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 15:3-16 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 15:3-16 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

3 Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phœnicen et Samariam, narrantes conversionem gentium: et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.
4 Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis.
5 Surrexerunt autem quidam de hæresi pharisæorum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi.
6 Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc.
7 Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere.
8 Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis,
9 et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.
10 Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus?
11 sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.
12 Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos.
13 Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens: Viri fratres, audite me.
14 Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo.
15 Et huic concordant verba prophetarum: sicut scriptum est:
16 Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David quod decidit: et diruta ejus reædificabo, et erigam illud:
ACTUUM APOSTOLORUM 15 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598