Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 15:11-19 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 15:11-19 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

11 sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.
12 Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos.
13 Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens: Viri fratres, audite me.
14 Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo.
15 Et huic concordant verba prophetarum: sicut scriptum est:
16 Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David quod decidit: et diruta ejus reædificabo, et erigam illud:
17 ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc.
18 Notum a sæculo est Domino opus suum.
19 Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum,
ACTUUM APOSTOLORUM 15 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598