Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 15:1-9 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 15:1-9 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

1 Et quidam descendentes de Judæa docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.
2 Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quæstione.
3 Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phœnicen et Samariam, narrantes conversionem gentium: et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.
4 Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis.
5 Surrexerunt autem quidam de hæresi pharisæorum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi.
6 Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc.
7 Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere.
8 Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis,
9 et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.
ACTUUM APOSTOLORUM 15 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598