Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 15:1-4 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 15:1-4 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

1 Et quidam descendentes de Judæa docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.
2 Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quæstione.
3 Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phœnicen et Samariam, narrantes conversionem gentium: et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.
4 Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis.
ACTUUM APOSTOLORUM 15 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598