Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 14:12-26 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 14:12-26 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

12 Sacerdos quoque Jovis, qui erat ante civitatem, tauros et coronas ante januas afferens, cum populis volebat sacrificare.
13 Quod ubi audierunt Apostoli, Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis exilierunt in turbas, clamantes
14 et dicentes: Viri, quid hæc facitis? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit cælum, et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt:
15 qui in præteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas.
16 Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de cælo, dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo et lætitia corda nostra.
17 Et hæc dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent.
18 Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judæi: et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse.
19 Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.
20 Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam,
21 confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide: et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.
22 Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt.
23 Transeuntesque Pisidiam, venerunt in Pamphyliam,
24 et loquentes verbum Domini in Perge, descenderunt in Attaliam:
25 et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiæ Dei in opus quod compleverunt.
26 Cum autem venissent, et congregassent ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset gentibus ostium fidei.
ACTUUM APOSTOLORUM 14 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598