Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 14:10-15 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 14:10-15 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

10 Turbæ autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam lycaonice, dicentes: Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos.
11 Et vocabant Barnabam Jovem, Paulum vero Mercurium: quoniam ipse erat dux verbi.
12 Sacerdos quoque Jovis, qui erat ante civitatem, tauros et coronas ante januas afferens, cum populis volebat sacrificare.
13 Quod ubi audierunt Apostoli, Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis exilierunt in turbas, clamantes
14 et dicentes: Viri, quid hæc facitis? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit cælum, et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt:
15 qui in præteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas.
ACTUUM APOSTOLORUM 14 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598