Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 13:38-42 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 13:38-42 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

38 Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari,
39 in hoc omnis qui credit, justificatur.
40 Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis:
41 Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini: quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.
42 Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc.
ACTUUM APOSTOLORUM 13 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598