Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 13:27-32 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 13:27-32 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

27 Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum quæ per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt,
28 et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum.
29 Cumque consummassent omnia quæ de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento.
30 Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multos his
31 qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem.
32 Et nos vobis annuntiamus eam, quæ ad patres nostros repromissio facta est:
ACTUUM APOSTOLORUM 13 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598