Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 13:26-45 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 13:26-45 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

26 Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est.
27 Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum quæ per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt,
28 et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum.
29 Cumque consummassent omnia quæ de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento.
30 Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multos his
31 qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem.
32 Et nos vobis annuntiamus eam, quæ ad patres nostros repromissio facta est:
33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
34 Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidelia.
35 Ideoque et alias dicit: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.
36 David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.
37 Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem.
38 Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari,
39 in hoc omnis qui credit, justificatur.
40 Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis:
41 Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini: quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.
42 Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc.
43 Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judæorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam: qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei.
44 Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei.
45 Videntes autem turbas Judæi, repleti sunt zelo, et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes.
ACTUUM APOSTOLORUM 13 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598