Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 13:1-5 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 13:1-5 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

1 Erant autem in ecclesia quæ erat Antiochiæ, prophetæ et doctores, in quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchæ collactaneus, et Saulus.
2 Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus: Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos.
3 Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos.
4 Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam: et inde navigaverunt Cyprum.
5 Et cum venissent Salaminam, prædicabant verbum Dei in synagogis Judæorum. Habebant autem et Joannem in ministerio.
ACTUUM APOSTOLORUM 13 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598