Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 11:5-10 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 11:5-10 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

5 Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me.
6 In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terræ, et bestias, et reptilia, et volatilia cæli.
7 Audivi autem et vocem dicentem mihi: Surge, Petre: occide, et manduca.
8 Dixi autem: Nequaquam Domine: quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.
9 Respondit autem vox secundo de cælo: Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris.
10 Hoc autem factum est per ter: et recepta sunt omnia rursum in cælum.
ACTUUM APOSTOLORUM 11 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598