Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 11:24-28 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 11:24-28 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

24 quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.
25 Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum: quem cum invenisset, perduxit Antiochiam.
26 Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia: et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, christiani.
27 In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetæ Antiochiam:
28 et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quæ facta est sub Claudio.
ACTUUM APOSTOLORUM 11 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598