Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 11:23-28 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 11:23-28 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

23 Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino:
24 quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.
25 Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum: quem cum invenisset, perduxit Antiochiam.
26 Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia: et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, christiani.
27 In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetæ Antiochiam:
28 et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quæ facta est sub Claudio.
ACTUUM APOSTOLORUM 11 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598