Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 10:6-13 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 10:6-13 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

6 hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare: hic dicet tibi quid te oporteat facere.
7 Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant.
8 Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen.
9 Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam.
10 Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus:
11 et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de cælo in terram,
12 in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli.
13 Et facta est vox ad eum: Surge, Petre: occide, et manduca.
ACTUUM APOSTOLORUM 10 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598