Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 10:32-41 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 10:32-41 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

32 Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus: hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare.
33 Confestim ergo misi ad te: et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino.
34 Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus;
35 sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.
36 Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).
37 Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæam: incipiens enim a Galilæa post baptismum quod prædicavit Joannes,
38 Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
39 Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.
40 Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri,
41 non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo: nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.
ACTUUM APOSTOLORUM 10 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598