Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 10:16-22 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 10:16-22 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

16 Hoc autem factum est per ter: et statim receptum est vas in cælum.
17 Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad januam.
18 Et cum vocassent, interrogabant, si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium.
19 Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: Ecce viri tres quærunt te.
20 Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans: quia ego misi illos.
21 Descendens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum, quem quæritis: quæ causa est, propter quam venistis?
22 Qui dixerunt: Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.
ACTUUM APOSTOLORUM 10 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598