Text copied!
Bibles in Latin

ACTUUM APOSTOLORUM 10:12-21 in Latin

Help us?

ACTUUM APOSTOLORUM 10:12-21 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

12 in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli.
13 Et facta est vox ad eum: Surge, Petre: occide, et manduca.
14 Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum.
15 Et vox iterum secundo ad eum: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.
16 Hoc autem factum est per ter: et statim receptum est vas in cælum.
17 Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad januam.
18 Et cum vocassent, interrogabant, si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium.
19 Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: Ecce viri tres quærunt te.
20 Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans: quia ego misi illos.
21 Descendens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum, quem quæritis: quæ causa est, propter quam venistis?
ACTUUM APOSTOLORUM 10 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598