Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ROMANOS - ROMANOS 8

ROMANOS 8:6-11

Help us?
Click on verse(s) to share them!
6Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax:
7quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest.
8Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.
9Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.
10Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem.
11Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis.

Read ROMANOS 8ROMANOS 8
Compare ROMANOS 8:6-11ROMANOS 8:6-11