Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ROMANOS - ROMANOS 7

ROMANOS 7:9-15

Help us?
Click on verse(s) to share them!
9Ego autem vivebam sine lege aliquando: sed cum venisset mandatum, peccatum revixit.
10Ego autem mortuus sum: et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem.
11Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit.
12Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum.
13Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.
14Scimus enim quia lex spiritualis est: ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato.
15Quod enim operor, non intelligo: non enim quod volo bonum, hoc ago: sed quod odi malum, illud facio.

Read ROMANOS 7ROMANOS 7
Compare ROMANOS 7:9-15ROMANOS 7:9-15