Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ROMANOS - ROMANOS 7

ROMANOS 7:18-23

Help us?
Click on verse(s) to share them!
18Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi: perficere autem bonum, non invenio.
19Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo malum, hoc ago.
20Si autem quod nolo, illud facio: jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum.
21Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet:
22condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem:
23video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis.

Read ROMANOS 7ROMANOS 7
Compare ROMANOS 7:18-23ROMANOS 7:18-23