Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ROMANOS - ROMANOS 6

ROMANOS 6:15-23

Help us?
Click on verse(s) to share them!
15Quid ergo? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit.
16Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam?
17Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis.
18Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiæ.
19Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem.
20Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ.
21Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est.
22Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam.
23Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.

Read ROMANOS 6ROMANOS 6
Compare ROMANOS 6:15-23ROMANOS 6:15-23