Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ROMANOS - ROMANOS 4

ROMANOS 4:8-14

Help us?
Click on verse(s) to share them!
8Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.
9Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam.
10Quomodo ergo reputata est? in circumcisione, an in præputio? Non in circumcisione, sed in præputio.
11Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio: ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam:
12et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ.
13Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini ejus ut hæres esset mundi: sed per justitiam fidei.
14Si enim qui ex lege, hæredes sunt: exinanita est fides, abolita est promissio.

Read ROMANOS 4ROMANOS 4
Compare ROMANOS 4:8-14ROMANOS 4:8-14