Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ROMANOS - ROMANOS 2

ROMANOS 2:9-19

Help us?
Click on verse(s) to share them!
9Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci:
10gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco:
11non enim est acceptio personarum apud Deum.
12Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur.
13Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.
14Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex:
15qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus,
16in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum.
17Si autem tu Judæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo,
18et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem,
19confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt,

Read ROMANOS 2ROMANOS 2
Compare ROMANOS 2:9-19ROMANOS 2:9-19