Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ROMANOS - ROMANOS 15

ROMANOS 15:4-22

Help us?
Click on verse(s) to share them!
4Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.
5Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum:
6ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi.
7Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei.
8Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum:
9gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo.
10Et iterum dicit: Lætamini gentes cum plebe ejus.
11Et iterum: Laudate omnes gentes Dominum: et magnificate eum omnes populi.
12Et rursus Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt.
13Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.
14Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere.
15Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens: propter gratiam, quæ data est mihi a Deo,
16ut sim minister Christi Jesu in gentibus: sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto.
17Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum.
18Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis:
19in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti: ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi.
20Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem:
21sed sicut scriptum est: Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt: et qui non audierunt, intelligent.
22Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc.

Read ROMANOS 15ROMANOS 15
Compare ROMANOS 15:4-22ROMANOS 15:4-22