Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ROMANOS - ROMANOS 11

ROMANOS 11:23-32

Help us?
Click on verse(s) to share them!
23Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos.
24Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suæ olivæ?
25Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret,
26et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob.
27Et hoc illis a me testamentum: cum abstulero peccata eorum.
28Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, carissimi propter patres.
29Sine pœnitentia enim sunt dona et vocatio Dei.
30Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum:
31ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam: ut et ipsi misericordiam consequantur.
32Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.

Read ROMANOS 11ROMANOS 11
Compare ROMANOS 11:23-32ROMANOS 11:23-32