Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ROMANOS - ROMANOS 11

ROMANOS 11:12-27

Help us?
Click on verse(s) to share them!
12Quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi, et diminutio eorum divitiæ gentium: quanto magis plenitudo eorum?
13Vobis enim dico gentibus: Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo,
14si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis.
15Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi: quæ assumptio, nisi vita ex mortuis?
16Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami.
17Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es,
18noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te.
19Dices ergo: Fracti sunt rami ut ego inserar.
20Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time.
21Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit: ne forte nec tibi parcat.
22Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.
23Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos.
24Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suæ olivæ?
25Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret,
26et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob.
27Et hoc illis a me testamentum: cum abstulero peccata eorum.

Read ROMANOS 11ROMANOS 11
Compare ROMANOS 11:12-27ROMANOS 11:12-27