Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PSALMORUM - PSALMORUM 91

PSALMORUM 91:6-13

Help us?
Click on verse(s) to share them!
6Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.
7Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc.
8Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi:
9tu autem Altissimus in æternum, Domine.
10Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.
11Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.
12Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
13Justus ut palma florebit; sicut cedrus Libani multiplicabitur.

Read PSALMORUM 91PSALMORUM 91
Compare PSALMORUM 91:6-13PSALMORUM 91:6-13