Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PSALMORUM - PSALMORUM 88

PSALMORUM 88:4-14

Help us?
Click on verse(s) to share them!
4Disposui testamentum electis meis; juravi David servo meo:
5Usque in æternum præparabo semen tuum, et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam.
6Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
7Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino; similis erit Deo in filiis Dei?
8Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.
9Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
10Tu dominaris potestati maris; motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
11Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
12Tui sunt cæli, et tua est terra: orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti;
13aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt:
14tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua:

Read PSALMORUM 88PSALMORUM 88
Compare PSALMORUM 88:4-14PSALMORUM 88:4-14