Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PSALMORUM - PSALMORUM 73

PSALMORUM 73:4-23

Help us?
Click on verse(s) to share them!
4Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ; posuerunt signa sua, signa:
5et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus
6exciderunt januas ejus in idipsum; in securi et ascia dejecerunt eam.
7Incenderunt igni sanctuarium tuum; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.
8Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.
9Signa nostra non vidimus; jam non est propheta; et nos non cognoscet amplius.
10Usquequo, Deus, improperabit inimicus? irritat adversarius nomen tuum in finem?
11Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem?
12Deus autem rex noster ante sæcula: operatus est salutem in medio terræ.
13Tu confirmasti in virtute tua mare; contribulasti capita draconum in aquis.
14Tu confregisti capita draconis; dedisti eum escam populis Æthiopum.
15Tu dirupisti fontes et torrentes; tu siccasti fluvios Ethan.
16Tuus est dies, et tua est nox; tu fabricatus es auroram et solem.
17Tu fecisti omnes terminos terræ; æstatem et ver tu plasmasti ea.
18Memor esto hujus: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum.
19Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
20Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.
21Ne avertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum.
22Exsurge, Deus, judica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die.
23Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.

Read PSALMORUM 73PSALMORUM 73
Compare PSALMORUM 73:4-23PSALMORUM 73:4-23