Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PSALMORUM - PSALMORUM 68

PSALMORUM 68:14-25

Help us?
Click on verse(s) to share them!
14Ego vero orationem meam ad te, Domine; tempus beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiæ tuæ, exaudi me in veritate salutis tuæ.
15Eripe me de luto, ut non infigar; libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum.
16Non me demergat tempestas aquæ, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum.
17Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.
18Et ne avertas faciem tuam a puero tuo; quoniam tribulor, velociter exaudi me.
19Intende animæ meæ, et libera eam; propter inimicos meos, eripe me.
20Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam;
21in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Improperium exspectavit cor meum et miseriam: et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni.
22Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.
23Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum.
24Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva.
25Effunde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehendat eos.

Read PSALMORUM 68PSALMORUM 68
Compare PSALMORUM 68:14-25PSALMORUM 68:14-25