Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PSALMORUM - PSALMORUM 35

PSALMORUM 35:5-10

Help us?
Click on verse(s) to share them!
5Iniquitatem meditatus est in cubili suo; astitit omni viæ non bonæ: malitiam autem non odivit.
6Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.
7Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,
8quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.
9Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos:
10quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.

Read PSALMORUM 35PSALMORUM 35
Compare PSALMORUM 35:5-10PSALMORUM 35:5-10