Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PSALMORUM - PSALMORUM 140

PSALMORUM 140:1-8

Help us?
Click on verse(s) to share them!
1Psalmus David. Domine, clamavi ad te: exaudi me; intende voci meæ, cum clamavero ad te.
2Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
3Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.
4Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum.
5Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:
6absorpti sunt juncti petræ judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt.
7Sicut crassitudo terræ erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
8Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam.

Read PSALMORUM 140PSALMORUM 140
Compare PSALMORUM 140:1-8PSALMORUM 140:1-8