Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PROVERBIORUM - PROVERBIORUM 6

PROVERBIORUM 6:27-35

Help us?
Click on verse(s) to share them!
27Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant?
28aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus?
29sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam.
30Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit: furatur enim ut esurientem impleat animam;
31deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet.
32Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam;
33turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur:
34quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ,
35nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.

Read PROVERBIORUM 6PROVERBIORUM 6
Compare PROVERBIORUM 6:27-35PROVERBIORUM 6:27-35