Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PROVERBIORUM - PROVERBIORUM 4

PROVERBIORUM 4:14-27

Help us?
Click on verse(s) to share them!
14Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via.
15Fuge ab ea, nec transeas per illam; declina, et desere eam.
16Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint.
17Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt.
18Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.
19Via impiorum tenebrosa; nesciunt ubi corruant.
20Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam.
21Ne recedant ab oculis tuis: custodi ea in medio cordis tui:
22vita enim sunt invenientibus ea, et universæ carni sanitas.
23Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.
24Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te.
25Oculi tui recta videant, et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.
26Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viæ tuæ stabilientur.
27Ne declines ad dexteram neque ad sinistram; averte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus: perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.

Read PROVERBIORUM 4PROVERBIORUM 4
Compare PROVERBIORUM 4:14-27PROVERBIORUM 4:14-27