Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PROVERBIORUM - PROVERBIORUM 4

PROVERBIORUM 4:12-19

Help us?
Click on verse(s) to share them!
12quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum.
13Tene disciplinam, ne dimittas eam; custodi illam, quia ipsa est vita tua.
14Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via.
15Fuge ab ea, nec transeas per illam; declina, et desere eam.
16Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint.
17Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt.
18Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.
19Via impiorum tenebrosa; nesciunt ubi corruant.

Read PROVERBIORUM 4PROVERBIORUM 4
Compare PROVERBIORUM 4:12-19PROVERBIORUM 4:12-19