Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PROVERBIORUM - PROVERBIORUM 3

PROVERBIORUM 3:7-32

Help us?
Click on verse(s) to share them!
7Ne sis sapiens apud temetipsum; time Deum, et recede a malo:
8sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum.
9Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei:
10et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.
11Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis:
12quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.
13Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia.
14Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus.
15Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari.
16Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ et gloria.
17Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ illius pacificæ.
18Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus.
19Dominus sapientia fundavit terram; stabilivit cælos prudentia.
20Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt.
21Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium,
22et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis.
23Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget.
24Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus.
25Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.
26Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris.
27Noli prohibere benefacere eum qui potest: si vales, et ipse benefac.
28Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere: cras dabo tibi: cum statim possis dare.
29Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam.
30Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit.
31Ne æmuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus:
32quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus.

Read PROVERBIORUM 3PROVERBIORUM 3
Compare PROVERBIORUM 3:7-32PROVERBIORUM 3:7-32