Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PROVERBIORUM - PROVERBIORUM 31

PROVERBIORUM 31:10-24

Help us?
Click on verse(s) to share them!
10Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus.
11Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.
12Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ.
13Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.
14Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum.
15Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.
16Consideravit agrum, et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam.
17Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.
18Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus; non extinguetur in nocte lucerna ejus.
19Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum.
20Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.
21Non timebit domui suæ a frigoribus nivis; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.
22Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum ejus.
23Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ.
24Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo.

Read PROVERBIORUM 31PROVERBIORUM 31
Compare PROVERBIORUM 31:10-24PROVERBIORUM 31:10-24