Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PROVERBIORUM - PROVERBIORUM 30

PROVERBIORUM 30:24-32

Help us?
Click on verse(s) to share them!
24Quatuor sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus:
25formicæ, populus infirmus, qui præparat in messe cibum sibi;
26lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum;
27regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas;
28stellio manibus nititur, et moratur in ædibus regis.
29Tria sunt quæ bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter:
30leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum;
31gallus succinctus lumbos; et aries; nec est rex, qui resistat ei.
32Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.

Read PROVERBIORUM 30PROVERBIORUM 30
Compare PROVERBIORUM 30:24-32PROVERBIORUM 30:24-32