Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PROVERBIORUM - PROVERBIORUM 30

PROVERBIORUM 30:2-15

Help us?
Click on verse(s) to share them!
2Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.
3Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.
4Quis ascendit in cælum, atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terræ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti?
5Omnis sermo Dei ignitus: clypeus est sperantibus in se.
6Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax.
7Duo rogavi te: ne deneges mihi antequam moriar:
8vanitatem et verba mendacia longe fac a me; mendicitatem et divitias ne dederis mihi: tribue tantum victui meo necessaria,
9ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei.
10Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas.
11Generatio quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit;
12generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis;
13generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebræ ejus in alta surrectæ;
14generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.
15Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes: Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit: Sufficit.

Read PROVERBIORUM 30PROVERBIORUM 30
Compare PROVERBIORUM 30:2-15PROVERBIORUM 30:2-15