Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PROVERBIORUM - PROVERBIORUM 27

PROVERBIORUM 27:21-27

Help us?
Click on verse(s) to share them!
21Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam.
22Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus.
23Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera:
24non enim habebis jugiter potestatem, sed corona tribuetur in generationem et generationem.
25Aperta sunt prata, et apparuerunt herbæ virentes, et collecta sunt fœna de montibus.
26Agni ad vestimentum tuum, et hædi ad agri pretium.
27Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos, et in necessaria domus tuæ, et ad victum ancillis tuis.

Read PROVERBIORUM 27PROVERBIORUM 27
Compare PROVERBIORUM 27:21-27PROVERBIORUM 27:21-27