Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PROVERBIORUM - PROVERBIORUM 1

PROVERBIORUM 1:3-19

Help us?
Click on verse(s) to share them!
3ad intelligenda verba prudentiæ, et suscipiendam eruditionem doctrinæ, justitiam, et judicium, et æquitatem:
4ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus.
5Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit.
6Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum.
7Timor Domini principium sapientiæ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.
8Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ:
9ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.
10Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.
11Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini; abscondamus tendiculas contra insontem frustra;
12deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum;
13omnem pretiosam substantiam reperiemus; implebimus domos nostras spoliis:
14sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum:
15fili mi, ne ambules cum eis; prohibe pedem tuum a semitis eorum:
16pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.
17Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum.
18Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas.
19Sic semitæ omnis avari: animas possidentium rapiunt.

Read PROVERBIORUM 1PROVERBIORUM 1
Compare PROVERBIORUM 1:3-19PROVERBIORUM 1:3-19