Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PROVERBIORUM - PROVERBIORUM 1

PROVERBIORUM 1:14-20

Help us?
Click on verse(s) to share them!
14sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum:
15fili mi, ne ambules cum eis; prohibe pedem tuum a semitis eorum:
16pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.
17Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum.
18Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas.
19Sic semitæ omnis avari: animas possidentium rapiunt.
20Sapientia foris prædicat; in plateis dat vocem suam:

Read PROVERBIORUM 1PROVERBIORUM 1
Compare PROVERBIORUM 1:14-20PROVERBIORUM 1:14-20