Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PROVERBIORUM - PROVERBIORUM 14

PROVERBIORUM 14:2-19

Help us?
Click on verse(s) to share them!
2Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.
3In ore stulti virga superbiæ; labia autem sapientium custodiunt eos.
4Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.
5Testis fidelis non mentitur; profert autem mendacium dolosus testis.
6Quærit derisor sapientiam, et non invenit; doctrina prudentium facilis.
7Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ.
8Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans.
9Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia.
10Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus.
11Domus impiorum delebitur: tabernacula vero justorum germinabunt.
12Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem.
13Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.
14Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.
15Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.
16Sapiens timet, et declinat a malo; stultus transilit, et confidit.
17Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est.
18Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam.
19Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum.

Read PROVERBIORUM 14PROVERBIORUM 14
Compare PROVERBIORUM 14:2-19PROVERBIORUM 14:2-19