Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - MARCUM - MARCUM 6

MARCUM 6:37-54

Help us?
Click on verse(s) to share them!
37Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.
38Et dicit eis: Quot panes habetis? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces.
39Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum.
40Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos.
41Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus.
42Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
43Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.
44Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.
45Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.
46Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.
47Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra.
48Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat præterire eos.
49At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.
50Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum: nolite timere.
51Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant:
52non enim intellexerunt de panibus: erat enim cor eorum obcæcatum.
53Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.
54Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum:

Read MARCUM 6MARCUM 6
Compare MARCUM 6:37-54MARCUM 6:37-54